PHILIPPIPOLIS

PHILIPPIPOLIS
PHILIPPIPOLIS
quae et Trimontium, et Hadricanopolis Ptolemaeo, qui in re hac deceptus est, eum Hadrianopolis, teste Sexitô Rufô, sit urbs diversa, de qua suô locô: Poronopolis, Plinio, l. 4. c. 11. Plutarcho, et Suidae, Calybe Straboni, urbs Thraciae archiepiscopalis, ad Hebrum fluvium, Filippopoli adhuc nostratibus, Filibe Turcis, et Presrem, adhuc fulgens, ubi sedes Praefecti est, inter Sardicam ad occasum 100. et hadrianopolim in ortum versus Byzantium 56. mill. pass. a Philippis 90. in Boream. apud rhodopen montem. De Philippopoli sic in l. 2. Itinerarii,
A Macedum Rege haec nam cum sit structa Philippo.
Fure Philippopolis dicitur illa suis.
Vocabatur etiam Dulonpolis, et Pudendenae, Fornand. Hîc Antisynodus ab Arrianis, contra Synodum Sardicensem habit a A. C. 349. Theodoret. l. 2. c. 8. Capta est a Friderico I. Barbarossa, cum Adrianopoli et Iconio, A. C. 1189. Paulus Aemil. l. 6. iterumque ab Amurathe occupata, A. C. 1359. cum Flipsala et Adrianopoli. Laonic. l. 1. etc. Eadem, appellatur quoque Eumolpias Sexto Rufo. Baudrando haec urbs etiamnum ampla sub Turcis, quan quam sine moenibus, inter montes Haem um ad
Circium, et Rhodopen ad Eurum 40. mill. pass. utrinque distat. Philippi Caesaris opus est in Bessica tractu Thraciae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”